Genre: 
Full text: 
Virgini Mariae laudes concinant jam fideles | Revocantes ad mentem Christi sub cruce flentem cum eam dilecto discipulo | Commendaret in matrem ipse vadens ad patrem nobis in exemplum linquens mundum | Dic nobis Maria quid sensisti in tua tunc mente quando vidisti sic morientem quem tu genuisti | Paene defecissem nisi fide stetissem quae firma me confortavit nec unquam nec tunc in me vacillavit | Ex vi magni amoris fuit vis doloris quod corde perpendat quisquis Christum amat | Johanni commendata nobis sic advocata ad tuum filium judicem nostrum
Fulltext source: 
AH 54 020
AH volume: 
54
AH item number: 
20