Genre: 
Full text: 
Clara chorus dulce pangat voce nunc alleluia | Ad aeterni regis laudem qui gubernat omnia | Cui nos universalis societ ecclesia | Scala virens et pertingens ad poli fastigia | Ad honorem cuius laeta psallamus melodia | Persolventes hodierna fratres illi debita | O felix aula quam vicissim confrequentant agmina caelica | Divinis verbis alternatim jungentia mellea cantica | Donius haec de qua vetusta sonuit historia et moderna protestatur Christum fari pagina | Quoniam elegi eam thronum sine macula requies haec erit mea per aeterna saecula | Turris supra montem sita indissolubili bitumine fundata vallo perenni munita | Atque aurea columna miris ac variis lapidibus distincta stilo subtili posita | Ave mater praeelecta Christus ad quam fatur ita prophetae facundia | Sponsa mea speciosa super filias formosa super solem splendida | Caput tuum ut carmelus et ipsius comae tinctae regis uti purpura | Oculi ut columbarum genae tuae punicorum seu malorum fragmina | Collum tuum ut columna turris et eburnea |Mel et lac sub lingua tua favus dulcis labia | Ergo nobis sponsae tuae famulantisbus o Christe pietati solita | Clemens adesse dignare et in tuo salutari nos ubique visita | Ipsaque mediatrice summe rex perpetue voce pura | Flagitamus da gaudere paradisi gaudia alleluia