Genre: 
Full text: 
Postquam hostem et inferna spoliavit ad superna Christus redit gaudia | Angelorum ascendenti sicut olim descendenti parantur obsequia | Super astra sublimatur non apparet absentatur corporis praesentia | Cuncta tamen moderatur cujus patri coaequatur honor et potentia | Modo victor modo tutus est in caelis constitutus rector super omnia | Non est rursum moriturus nec per mortem mundaturus hominum contagia | Semel enim incarnatus semel passus semel datus per peccatis hostia | Nullam feret ultra poenam nam quietem habet plenam cum summa laetitia | Cum recessit ita dixit intimavit et infixit talia discipulis | Ite mundum circuite universos erudite verbis et miraculis | Jam ad patrem meum ibo sed sciatis quod redibo veniet paraclitus | Qui disertos et loquaces et securos et audaces faciet vos penitus | Super aegros et languentes manus vestras imponentes sanitatem dabitis | Universas res nocentes inimicos et serpentes et morbos fugabitis | Qui fidelis est futurus et cum fide suscepturus baptismi remedium | A peccatis erit purus et cum justis habiturus sempiternum praemium
AH volume: 
54
AH item number: 
151