Genre: 
Full text: 
Lux advenit veneranda lux in choris jubilanda luminosis cordibus | Hujus laeta lux diei festum refert matris dei dedicandum laudibus | Vox exsultet modulata mens resultet medullata ne sit laus inutilis | Sic laus deo decantetur ut in eo collaudetur mater ejus nobilis | Gloriosa dignitate viscerosa pietate compunctiva nomine | Cum honore matronali cum pudore virginali nitet caeli cardine | Rubus quondam exardebat et hunc ardor non urebat nec virorem nocuit | Sic ardore spiritali non attactu conjugali virgo deum genuit Haec est ille fons signatus hortus clausus fecundatus virtutum seminibus | Haec est illa porta clausa quam latente deus causa clauserat hominibus | Haec est vellus trahens rorem plenus ager dans odorem cunctis terrae finibus | Haec est virga ferens florem terra suum salvatorem germinans fidelibus | Haec est dicta per exemplum mons castellum aula templum thalamus et civitas | Sic eidem aliorum assignatur electorum nominum sublimitas | Cujus preces vitia cujus nomen tristia cujus odor lilia cujus vincunt labia favum in dulcedine | Super vinum sapida super nivem candida super rosam roscida super lunam lucida veri solis lumine | Imperatrix supernorum superatrix infernorum eligenda via caeli retinenda spe fideli separatos a te longe revocatos ad te junge tuorum collegio | Mater bona quam rogamus nobis dona quod optamus nec sic spernas peccatores ut non cernas precatores reos sibi diffidentes tuos tibi confidentes tuo siste filio