Genre: 
Full text: 
Ave virgo singularis mater nostri salutaris quae vocaris stella maris stella non erratica | Nos in hujus vitae mari non permitte naufragari sed pro nobis salutari tuo semper supplica | Saevit mare fremunt venti fluctus surgunt turbolenti navis currit sed currenti tot occurrunt obvia | Hic sirenes voluptatis draco canes cum piratis mortem paene desperatis haec intentant omnia | Post abyssos nunc ad caelum furens unda fert phaselum nutat malus fluit velum nautae cessat opera | Contabescit in his malis homo noster animalis tu nos mater spiritalis pereuntes libera | Tu perfusa caeli rore castitatis salvo flore novum florem novo more protulisti saeculo | Verbum patri coaequale corups intrans virginale fit pro nobis corporale sub ventris umbraculo | Te praevidit et elegit qui potenter cuncta regit nec pudoris claustra fregit sacra replens viscera | Nec pressuram nec dolorem contra primae matris morem pariendo salvatorem sensisti puerpera | O Maria pro tuorum dignitate meritorum supra choros angelorum sublimaris unice | Felix dies hodierna qua conscendis ad superna pietate tu materna nos in imo respice | Radix sancta radix viva flos et vitis et oliva quam nulla vis insitiva juvit ut fructificet | Lampas soli splendor poli quae splendore praees soli nos adsigna tuae proli ne districte judicet | In conspectu summi regis sis pusilli memor gregis qui transgressor datae legis praesumit de venia | Judex mitis et benignus judex jugi laude dignus reis spei dedit pignus crucis facuts hostia | Jesu sacri ventris fructus nobis inter mundi fluctus sis via dux et conductus liber ad caelestia | Tene clavum rege navem tu procellam sedans gravem portum nobis da suavem pro tua clementia