Genre: 
Full text: 
Psallat chorus corde mundo hos attollat per quos mundo sonant evangelia | Voce quorum salus fluxit nox recessit et illuxit sol illustrans omnia | Curam agens sui gregis pastor bonus auctor legis quattuor instituit | Quadri orbis ad medelam formam juris et cautelam per quos scribi voluit | Circa thema generale habet quisque speciale stili privilegium | Quod designat in propheta forma pictus sub discreta vultus animalium | Supra caelos dum conscendit sinu patris comprehendit natum ante saecula | Pellens nubem nostrae molis intuetur jubar solis Joannes in aquila | Est leonis rugientis Marco vultus resurgentis quo claret potentia | Voce patris excitatus surgit Christus laureatus immortali gloria | Os humana est Matthaei in humana forma dei distantis prosapiam | Cujus genus sic contexit quod a styrpe David exit per carnis materiam | Rictus bovis Lucae datur in qua forma figuratur nova resurrectio | Ara crucis mansuetus his mactatur sicque vetus transit observatio | Paradisi efluenda nova pluunt sacramenta quae descendunt caelitus | His quadrigis reportatur mundo deus sublimatur istis archa vectibus | Non est domus ruitura hac subnixa quadratura haec est domus domini | Gloriemur in hac domo qua beate vivit homo deo junctus homini amen
Fulltext source: 
F-Pnm 1112