Genre: 
Full text: 
Jucundare plebs fidelis cujus pater est in caelis recolens Ezechielis prophetae praeconia | Circa thronum majestatis cum spiritibus beatis quattuor diversitatis astant animalia | Est Joannes testis ipsi dicens in apocalypsi vere vidi vere scripsi vera testimonia | Formam primam aquilinam et secundam leoninam sed humanam et bovinam duo gerunt alia | Formae formant figurarum formas evangelistarum quorum imber doctrinarum stillat in ecclesia | Hi sunt Marcus et Matthaeus Lucas et quem Zebedaeus tibi pater misit deus dum laxaret retia | Formam viri dant Matthaeo quia scripsit sic de deo sicut descendit ab eo quem plasmavit homine | Lucas bos est in figura ut praemonstrat in scriptura hostiarum tangens jura legis sub velamine | Marcus leo per desertum clamans rugit in apertum iter fiat deo certum mundum cor a crimine | Sed Joannes ala bina caritatis aquilina forma fertur in divina puriori lumine | Ecce forma bestialis quam scriptura prophetalis notat sed materialis haec est impositio | Currunt rotis volant alis visus sensus spiritalis rota gressus est aequalis ala contemplatio | Quattuor describunt isti quadriformes actus Christi et figurant ut audisti quisque sua formula | Natus homo declaratur vitulus sacrificatur leo mortem depraedatur et ascendit aquila | Paradisus his rigatur viret floret fecundatur his habundat his laetatur quattuor fluminibus | Fond est Christus hi sunt rivi fons est altus hi proclivi ut saporem fontis vivi ministrent fidelibus | Horum trahat nos doctrina vitiorum de sentina ne sic morte repentina damnemur cum impiis | Horum rivo debriatis sitis crescat caritatis ut supernae claritatis perfruamur gaudiis amen
Fulltext source: 
F-Pnm lat. 1112