Genre: 
Full text: 
Jerusalem et Sion filiae coetus omnis fidelis curiae melos pangat jugis laetitiae alleluia | Christus enim desponsat hodie matrem nostram norma justitiae quam de lacu traxit miseriae ecclesiam | In spiritus sancti clementia sponsa sponsi laetatur gratia a reginis laudum cum gloria felix dicta | Dos ut datur crescit laetitia quae dos quanta triplex potentia tangens caelum terras et stygia justitia | Mira loquor sed sana credere foederatum tam largo munere de proprio produxit latere deus homo | Formaretur ut sic ecclesia figuratur in pari gloria Adae costis formata femina hostis Eva | Eva fuit noverca posteris haec est mater electi generis vitae portus asylum miseris et tutela | Pulchra potens partu mirabilis ut luna sol fulget spectabilis plus acie multo terribilis ordinata | Multiplex est singularis una generalis et individua omnis aevi sexus simul una parit turmas | Haec signata Jordanis fluctibus haec quae venit a terrae finibus scientiam audire comminus Salomonis | Sic typicis descripta sensibus nuptiarum induta vestibus caeli praestet hodie civibus Christo juncta | O sollemnis festum laetitiae quo unitur Christus ecclesiae in quo nostrae salutis nuptiae celebrantur | Coetus felix dulce convivium lapsis ibi datur solacium desperatis offertur spatium respirandi | Justis inde solvuntur praemia angelorum novantur gaudia lata nimis quos facit gratia caritatis | Ab aeterno fons sapientiae intuitu solius gratiae sic praevidit in rerum serie haec futura | Christus ergo nos suis nuptiis recreatos veris deliciis interesse faciat gaudiis electorum
AH volume: 
55
AH item number: 
32