Genre: 
Full text: 
Laus sit regi gloriae cujus formam gratiae solis splendor obstupescit | In hortos ecclesiae lilia colligere tamquam sponsus dum processit | Ecce Agnes invenitur et inventa colligitur lilium de lilio | Annulo cujus munitur et in sponsam eligitur regi regis filio | Cujus fervens in amore sprnit mundum dum decore blandimentis nec tormentis emollita judicis | Cumque mentis in fervore sponsum quaerit sponsae more spoliata vestimentis densis latet capillis | Tunc inducta lupanari cella fulget ut solari splendore lucis copia | Ab angelo consolari meruit atque velari Cyclade auro contexta | Illic virgo ne tangatur impudicus suffocatur pro quo Agnes dum precatur reviviscit juvenis | Per quem Christus dum laudatur plebs hinc furens indignatur agnum magam protestatur tradens hanc incendiis | Sed ignis obstupens cedit nec agnam nec lanam laedit ejus roris et pudoris non ferens potentiam | Cujus guttur ensis caedit mortique vita succedit ecce vidit quod cupivit per sponsi praesentiam | Ergo postquam sic triumphat virgo martyr gaudens intrat sui sponsi thalamum | Apud quem nunc intercedat ut nobis caeli concedat intrare palatium
Fulltext source: 
ah 55 051
AH volume: 
55
AH item number: 
51