Genre: 
Full text: 
Ad honorem summi regis nos qui sumus oves gregis spiritalis pascuae | Ore laudes attollamus manu lumen praeferamus lampadis non vacuae | Ipsi honor sine fine qui Helenae dat reginae felici commercio | Regnum caeli pro terreno ubi ex hoc in hoc pleno nunc eructat gaudio | Felix haec felicem natum lumen orbis et ornatum Constantinum genuit | Et cum eo contra fidem si qua lata erant pridem abrogari studuit | Unde fides et in tuto jacet tacet ore muto gentium perfidia | Ad cor redit quae erravit et adorat quod damnavit Judaeorum saevitia | Iras truces nunc deponit et vagina se reponit persequentis gladius | Licet quidquid jus hortatur papa Sixtus hoc testatur dispergit Laurentius | Haec ut notus esset Deus et praeclarum nomen ejus efficit in gentibus | Indis quidem et Iberis post Armenos junxit veris fidei cultoribus | Ergo quae hanc genuisti mater ejus sponsa Christi sancte gaude Treveris | Et nos simul gratulemur simul Deum deprecemur Deus parce miseris
Fulltext source: 
AH 55 160
AH volume: 
55
AH item number: 
160