Genre: 
Full text: 
Gaude Sion quae diem recolis qua Martinus compar apostolis mundum vincens junctus caelicolis coronatur | Hic Martinus pauper et modicus servus podens fidelis villicus caelo dives civis angelicus sublimatur | Hic Martinus qui cathecuminus nudum vestit et nocte protinus insequenti hac veste dominus et indutus | Hic Martinus spernens militiam inimicis inermis obviam ire parat baptismi gratiam assecutus | Hic Martinus dum offert hostiam intus ardet per dei gratiam supersedens apparet etiam globus ignis | Hic Martinus qui caelum reserat mari praeest et terris imperat morbos sanat et monstra superat vir insignis | Hic Martinus nec mori timuit nec vivendi laborem respuit sicque dei se totum tribuit voluntati | Hic Martinus qui nulli nocuit hic Martinus qui cunctis profuit hic Martinus qui trinae placuit majestati | Hic Martinus cujus est obitus Severino per visum cognitus dum caelestis canit excercitus dulce melos | Hic Maritnus cujus Sulpitius vitam scribit astat Ambrosius sepulturae nil sibi conscius intrat caelos | O Martine pastor egregie o caelestis consors militiae nos a lupi defendas rabie saevientis | O Martine fac nunc quod gesseras deo preces pro nobis offeras esto memor quam nunquam deseras tuae gentis
Feast: