Genre: 
Full text: 
Pange lingua gloriosi lauream certaminis et super crucis trophaeo dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi noxialis in necem morsuruit ipse lignum tunc notavit damna ligni ut solveret | Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat multiformis proditoris ars ut artem falleret et medelam ferret inde hostis unde laeserat | Vagit infans inter arta conditus praesepia membra pannis involuta virgo mater alligat et pedes manusque crura stricta cingit fascia | Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Hic acetum fel arundo sputa clavi lancea mite corpus perforatur Sanguis unda profluit Terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla silva talem profert fronde flore germine dulce lignum dulces clavos dulce pondus sustinens | Sola digna tu fuisti ferre pondus saeculi atque portum praeparare nauta mundo naufrago quam sacer cruor perunxit fusus agni corpore | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat illi quem dedit nativitas ut superni membra regis ante tendae stipite | Quem toto non capit orbis unoxaxo clauditur atque morte iam per acta inferni claustra divi Deus trinus et unus die surgit tertia | Gloria et honor deo usquequo altissimo uni patri filioque inclyto paraclito cui laus est et potestas per aeterna saecula
Fulltext source: 
I-BGc MA 239