Genre: 
Full text: 
Pange lingua gloriosi proelium certaminis et super crucis tropheum dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi noxialis morte morsu corruit ipse lignum tunc notavit damna ligni ut solveret | Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat multiformis perditoris arte ut artem falleret et medellam ferret inde hostis unde laeserat | Quando venit ergo sacri plenitudo temporis missus est ab arce patris natus orbis conditor atque ventre virginali carne factus prodiit | Vagit infans inter arta conditus praesaepia membra pannis involuta virgo mater alligat et manus pedesque crura stricta cingit fascia | Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in cruce levatur immolandus stipite | Hic acetum fel arundo sputa clavi lancea mite corpus perforatur sanguis unda profluit terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde germine dulce lignum dulce clavo dulce pondus sustinens | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat ille quem dedit nativitas ut superni membra regis mite tendas stipite | Sola digna tu fuisti ferre pretium saeculi atque portum praeparare nauta mundo naufrago quem sacer cruor perunxit fusus agni corpore | Gloria patri me