Full text: 
Victimae paschali laudes immolent christiani | Agnus redemit oves Christus innocens patri reconciliavit peccatores | Mors et vita duello conflixere mirando dux vitae mortuus regnat vivus | Dic nobis Maria quid vidisti in via | Sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes | Surrexit Christus spes mea praecedet suos in Galilaeam | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere | Amen alleluia
Genre: 
Mass

Sequence