Full text: 
Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora | Qui diceris paraclitus altissimi donum dei fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio | Tu septiformis munere digitus paternae dexterae tu rite promissum patris sermone ditans guttura | Accende lumen sensibus infunde amorem cordibus infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Hostem repellas longius pacemque dones protinus ductore sic te praevio vitemus omne noxium | Per te sciamus da patrem noscamus atque filium teque utriusque spiritum credamus omni tempore | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: