Full text: 
Verbum supernum prodiens nec patris linquens dexteram ad opus suum exiens venit ad vitae vesperam | In mortem a discipulo suis tradendus aemulis prius in vitae ferculo se tradidit discipulis | Quibus sub bina specie carnem dedit et sanguinem ut duplicis substantiae totum cibaret hominem | Se nascens dedit socium convescens in edulium se moriens in pretium se regnans dat in praemium | O salutaris hostia quae caeli pandis ostium bella premunt hostilia da robur fer auxilium | Uni trinoque domino sit sempiterna gloria qui vitam sine termino nobis donet in patria | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: