Full text: 
Salutis humanae sator Jesu voluptas cordium orbis redempti conditor et casta lux amantium | Qua victus es clementia ut nostra ferres crimina mortem subires innocens a morte nos ut tolleres | Perrumpis infernum chaos vinctis catenas detrahis victor triumpho nobili ad dexteram patris sedes | Te cogat indulgentia ut damna nostra sarcias tuique vultus compotes dites beato lumine | Tu dux ad astra et semita sis meta nostris cordibus sis lacrimarum gaudium sis dulce vitae praemium | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: