Genre: 
Full text: 
Jubilemus omnes una deo nostro qui creavit omnia per quem cuncta condita sunt saecula caelum quod plurima luce coruscat et diversa sidera sol mundi schema noctium decus luna cunctaque splendentia mare solum alta plana et profunda flumina aeris ampla spatia quae discurrunt aves venti atque pluvia haec simul cuncta tibi soli deo patri militant nunc et in aevum sine fine per saecula laus eorum tua gloria qui pro salute nostra prolem unicam pati in terra misisti sine culpa sed ob nostra delicta te trinitas precamur ut corda et corpora nostra et corda regas et protegas et dones peccatorum veniam