Full text: 
O virga ac diadema purpurae regis quae es in clausura tua sicut lorica tu frondens floruisti in alia vicissitudine quam Adam omne genus humanum produceret ave ave de tuo ventre alia vita processit qua Adam filios suos denudaverat o flos tu non germinasti de rore nec de guttis pluviae nec aer desuper te volavit sed divina claritas in nobilissima virga te produxit o virga floriditatem tuam deus in prima die creaturae suae praeviderat et de verbo suo auream materiam o laudabilis virgo fecit o quam magnum est in viribus suis latus viri de quo deus formam mulieris produxit quam fecit speculum omnis ornamenti sui et amplexionem omnis creaturae suae inde concinunt caelestia organa et miratur omnis terra o laudabilis Maria quia deus te valde amavit o quam valde plangendum et lugendum est quod tristitia in crimine per consilium serpentis in mulierem fluxit nam ipsa mulier quam deus matrem omnium posuit viscera sua cum vulneribus ignorantiae decerpsit et plenum dolorem generi suo protulit sed o aurora de ventre tuo novus sol processit qui omnia crimina Evae abstersit et majorem benedictionem per te protulit quam Eva hominibus nocuisset unde o salvatrix quae novum lumen humano generi protulisti collige membra filii tui ad caelestem harmoniam
Genre: 
Office

Miscellaneous (a generic code used in the earliest Cantus indices)

Feast: