Genre: 
Full text: 
O praesul verae civitatis qui in templo angularis lapidis ascendens in caelum in terra prostratus fuisti propter deum | Tu peregrinus a semine mundi desiderasti exul fieri propter amorem Christi | O mons clausae mentis tu assidue pulchram faciem aperuisti in speculo columbae | Tu in absconso latuisti inebriatus odore florum per cancellos sanctorum emicans deo | O culmen in clavibus caeli quod propter perspicuam vitam mundum vendidisti hoc certamen alme confessor semper habes in domino | In tua enim mente fons vivus clarissima luce purissimos rivulos eduxit per viam salutis | Tu magna turris ante altare summi dei et hujus turris culmen obumbrasti per fumum aromatum | O Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis aedificasti in duabus partibus per filium hominis | In alto stas non erubescens ante deum vivum et protegis viridi rore laudantes deum ista voce | O dulcis vita et o beata perseverantia quae in hoc beato Disibodo gloriosum lumen semper aedificasti in caelesti Jerusalem | Nunc sit laus deo in forma pulchrae tonsurae viriliter operante | Et superni cives gaudeant de his qui eos hoc modo imitantur | O Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis edificasti in duabus partibus per filium hominis
Feast: 
Fulltext source: 
B-DEa 9