Full text: 
O ignis spiritus paracliti vita vitae omnis creaturae sanctus es vivificando formas sanctus es ungendo periculose fractos sanctus es tergendo fetida vulnera o spiraculum sanctitatis o ignis caritatis o dulcis gustus in pectoribus et infusio cordium in bono odore virtutum o fons purissimus in quo consideratur quod deus alienos colligit et perditos requirit o lorica vitae et spes compaginis membrorum omnium et o cingulum honestatis salva beatos custodi eos qui carcerati sunt ab inimico et solve ligatos quos divina vis salvare vult o iter fortissimum quod penetravit omnia in altissimis et in terrenis et in omnibus abyssis tu omnes componis et colligis de te nubes fluunt aether volat lapides humorem habent aquae rivulos educunt et terra viriditatem sudat tu etiam semper educis doctos per inspirationem sapientiae laetificatos unde laus tibi sit qui es sonus laudis et gaudium vitae spes et honor fortissimus dans praemia lucis
Genre: 
Office

Miscellaneous (a generic code used in the earliest Cantus indices)

Feast: