Full text: 
Laus tibi Christe qui es creator et redemptor idem et salvator celi terrae maris angelorum et hominum quem solum deum confitemur et dominum qui peccatores venisti ut salvos faceres sine peccato peccati assumens formulam quorum de grege ut Chananaeam Mariam visitasti Magdalenam eadem mensa verbi divini illam micis hanc refovens poculis in domo Simonis leprosi conviviis accubans typicis murmurat pharisaeus ubi plorat femina criminis conscia peccator contemnit compeccantem peccati nesciens penitentem exaudis emundas fedam adamas ut pulchram facias pedes amplectitur dominicos lacrimis lavat tergit crinibus lavando tergendo ungento unxi, osculis circuit hec sunt convivia quae tibi placent o patris sapientia natus de virgine qui non dedignaris tangi de peccatrice a Phariseo es invitatus Mariae ferculis saturatus multum dimittis multum amanti, nec crimen postea repetenti daemoniis eam septem mundant septiformis spiritus ex mortuis resurgentem das cunctis videre priorem hanc Christe proselitam signatis ecclesiam quam ad filiorum mensam vocas alienigenam quam inter convivia legis et gratiae spernit phariseus fastus lepram vexat hereticam qualis sit tu scis tangit te Christe quia peccatrix quia veniae optatrix quidnam haberet aegras si non accepisset si non medicus adesset rex regum dives in omnes nos salva peccatores tergens cuncta crimina sanctorum spes et gloria
Genre: 
Mass

Sequence