Genre: 
Full text: 
Alleluia o Maria summum caeli gaudium es spes vite credentium o virginum decora alleluia alleluia tibi canentes subleva prerutilans aurora rubens rosa delicatum lilium qui natus est pro homine salva nos christe domine in tuo nomine quem agmina celestia collaudant et terrestria tu virgo concepisti dulcis mitis et formosa summum celi gaudium Maria candens lilium tuum placando filium o dulcis et formosa alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora tu stella Christi lucida tu vitis copiosa o Maria virgo pia tua vos per suffragia ex poscimus salvari alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora exaudi nos miseros et ora pro nobis et feras auxilium nobis post hoc exilium tu mundi luminosa alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora pia et perduc nos ad filium tuum succurre nobis miseris dum dies instat flebilis in nostre mortis hora spem charitatem fidemque nobis clementer tribue virgo mater decora virgo Maria
Fulltext source: 
H-Bn Clmae 172a, 172b
Troped chant ID: 
g02576