Full text: 
Novae laudis attollamus regem cujus exsultamus speciali gloria | Dulcem mellis novi favum dulci regem Ladislaum canamus melodia Regis laudi nil discordet cujus laudem non remordet caelestis symphonia | Confessorum regem laudent per quem reges sibi gaudent vitae dari munera Quem precamur laudantes singuli gemma regum totius saeculi et spes salutifera O quam felix quam praeclara Varadini fulget ara tuo claro nomine cujus regens saecula manus sine macula lavit omni crimine | Scala gentis Hungarorum per quam scandit ad caelorum cathedram Pannonia Fama cujus caelo tendit et terrarum comprehendit quattuor confinia | Per hunc vigent sacramenta et firmatur jam inventa fidei religio Aegros curans sanos fecit et salutis opem jecit virtutis officio | Exauditur in hac domo quidquid orans petit homo per regis suffragia Per quem neque gladium nec incursus hostium trepidat Hungaria | Hostis arce plebs arrepta prece regis est adepta salutis piacula Per quem auctor fidei cornu stillat olei posteris per saecula | Per hunc gentes universas Hungarorum jam conversas novimus imperio procul ense parent per se ferae gentes et adversae nutu voluntario | Ex obscuris sui juris jubar latens sed jam patens reserat prodigia Hostes caedit victor redit barbarorum Hungarorum unus fugat milia | Ipse suos contemptores poenae facit contentores morbos illis et languores infert et daemonia | Sed qui suam sanctitatem colunt his fert sanitatem et ad vitae sospitatem rex reducit omnia | Regum genus triumphale Hungarorum salus vale non refulsit jubar tale regum florens germine regum radix christiana lauda laudes fide sana quas exsultans vox humana fert in tuo nomine | Assistentes regis laudi coronator regis audi atque servos sancti regis post hanc vitam tui gregis transfer ad palatia cujus laudi vis servire nos ac laetos convenire fac ad ipsum pervenire ubi confer et largire sempiterna gaudia
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: