Genre: 
Full text: 
Caeleste organum hodie sonuit in terra | Ad partum virginis superum cecinit caterva | Quid facis humana turba cur non gaudes cum supera | Vigilat pastorum cura vox auditur angelica | Cantabant inclyta carmina plena pace et gloria | Ad Christum referunt propria nobis canunt ex gratia | Nec cunctorum sunt haec dona sed mens quorum erit bona | Non sunt absolute data differenter sunt prolata | Affectus deserat vitia et sic nobis pax est illa quia bonis est promissa | Junguntur superis terrea ob hoc quidem laus est juncta sed decenter fit divisa | Gaude homo cum perpendis talia | Gaude caro facta verbi socia | Nuntiant ejus ortum aethera lucis per indicia | Subeunt duces gregum lumina Bethlem usque praevia | Invenitur rex caelorum inter animalia | Arto jacet in praesepi rex qui cingit omnia | Stella maris quem tu paris colit hunc ecclesia | Ipsi nostra per te pia placeant servitia | Jam dicantur alia
Fulltext source: 
AH 54:1;