Full text: 
Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbera Ecclesia In quo iacet sicut placet Verbum Patris suae matris salva pudicitia Fide duce inquiratur diligenti referatur studio per singula Isaias loquitur virga Iesse oritur surgit flos de virgula Per hoc Verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia Quid de matre praedicetur quid de Verbo recitetur per vatum oracula Virga notat virginem et flos Deum hominem reparantem saecula Daniel de clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam Manu fortis quid praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide Mons est Virgo lapis Verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae Funda caro Verbum lapis si quod dico nondum capis crede tamen omnia O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio Nam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus Virginis de Filio Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae Hoc est novum hoc est mirum quod haec Virgo habens virum parit viri nescia Haec est titulus pudoris fons signatus vas honoris domus Christi propria Ad delenda mortis iura carnis nostrae quam natura intra claustra texit pura Genitricis Mariae Ortus Christi pacem donat puer iacet et coronat mansuetos ut deponat Filios superbiae Gratia illuminati ad praesaepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere Canticum novum cantemus Virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetemur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine
Genre: 
Mass

Sequence

Fulltext source: 
AH 54:97