Genre:
Full text:
Hic sanctus cujus hodie celebrantur sollemnia (...)
Feast:
Fulltext source:
Graduale Cassoviense
Full text | |
---|---|
001177I |
Venite adoremus regem regum cujus hodie ad aethereum mater virgo assumpta est caelum |
001584A |
Beati Mauri cognita praesentia caecus precatur ut lumen recipiat cujus vir sanctus prece motus nimia orando sibi quod deposcit impetrat |
001967A |
Cujus prostibulum cum Felice diacono suo sanctus praesul ignorans ingressus pacem domui imprecatur benigneque quasi pro turpi amatore suscipitur |
002314A |
Dixitque sanctus Protasius age ergo quod coepisti ut mihi possit occurrere hodie cum fratre meo benignitas salvatoris moxque Astasius jussit eum capite caedi |
002561A |
Ecclesiae pastores audientes sancti Galli doctrinam dixerunt vere spiritus sanctus hodie locutus est per os viri istius |
002956A |
Gloriosa sanctissimi sollemnia Gregorii toto corde catholica suscipiat ecclesia cujus doctrina aurea per mundi splendet climata quam meritis et precibus Christo commendet quaesumus |
003096A |
Hodie completi sunt dies pentecostes alleluia hodie spiritus sanctus in igne discipulis apparuit et tribuens eis charismatum dona misit eos in universum mundum praedicare et testificari qui... |
003098A |
Hodie e caelis missus venit sanctus spiritus hodie apostolorum roboravit animos ut monita Christi terrore ablato in mundum universum praedicarent gaudentes alleluia alleluia |
003113A |
Hodie omnes apostoli pariter in unum congregati erant alleluia alleluia et subito factus est sonus de caelo tamquam advenientis spiritus vehementis alleluia et apparuerunt apostolis dispertitae... |
003115A |
Hodie sanctus Benedictus per viam orientis tramitem videntibus discipulis caelum tetendit hodie erectis manibus inter verba orationis efflavit hodie in gloria ab angelis susceptus est |