Genre:
Full text:
Alleluia In Maria benignitas per saecula commendatur dum visitans Elisabeth ut subdita parabatur
Feast:
Fulltext source:
Graduale Scepusiense
Full text | |
---|---|
001440A |
Antequam convenirent inventa est Maria habens in utero de spiritu sancto alleluia |
001502A |
Assumpta est in altum dei genetrix virgo Maria alleluia |
001539A |
Ave Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus alleluia |
001540A |
Ave o theotokos virgo Maria quae trina mundi regentem machinam filium protulisti hinc rite exaltata supra sidera laudaris per saecula |
001563.1A |
Beata dei genetrix Maria virgo perpetua templum domini sacrarium spiritus sancti sola sine exemplo placuisti domino nostro Jesu Christo alleluia |
001565A |
Beata es Maria quae credidisti perficientur in te quae dicta sunt tibi a domino alleluia |
002000A |
Cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph antequam convenirent inventa est in utero habens quod enim in ea natum est de spiritu sancto est alleluia |
002181A |
Deus qui es benedictus in saecula saeculorum suscipe preces archangelorum et orationem sancti N. libera populum ad te clamantem et mitte nobis auxilium de caelo sanctus deus sanctus fortis sanctus et... |
002298A |
Dixit Jesus Maria conversa illa dicit ei rabboni et dicit ei noli me tangere nondum enim ascendi ad patrem meum alleluia alleluia |
002523A |
Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Joannes videns exclamavit dicens ecce agnus dei ecce qui tollit peccata mundi alleluia |