Full text: 
Magnificandus et omnicolendus ubique timendus | Justitiae fidem qui Petri continet aedem | Nomine Paschalis venerandus vir specialis | Lux decus ecclesiae caput orbis imago sophiae | Examen juris pia forma sequenda futuris | Cujus ad adventum terror fregit Beneventum | Sit per eum salvus quem virginis aedidit alvus | Si genus et speciem dialectica cuncta novaret | Magnus Aristoteles si scire suum repararet | Tullius et Plato si surgant fonte renato | Si de Parnaso transferret carmina Naso | Magnificandus ut es vix dignum laude sonarent | Nobilitate tui generis nimis es specialis | Moribus et vita magis es quam pontificalis | Roma caput mundi si praemunita fuisset | Sedis apostolicae tibi pridem jura dedisset | Justitiae legi tua vox nihil ante tulisset | In Samio summo bivio sic vita regatur | Ne leve laeva levet levitatem dextera sequatur
Genre: 
Mass

Sequence

Fulltext source: 
D-TRb Abt. 95 No. 5; also GoogleBooks "Patrologiae cursus completus: sive biblioteca universalis ..., Volume 163";
Notes: 
for Pope Paschalis II;