Full text: 
Ave caro Christi caro immolata crucis ara pro redemptis hostia | Morte Christi nos amara fac redemptor luce clara tecum frui gloria in excelsis | Rex venturus adoretur et constanter exspectetur ejus natalicium | Exspectatus sic ametur ut nobiscum conversetur lux et salus gentium | Eva prius interemit sed Maria nos redemit mediante filio | Prima parens nobis luctum sed secunda vitae fructum protulit cum gaudio | Negligentes non neglexit sed ab alto nos prospexit pater mittens unicum | Praesens mundo sed absconsus de secreto tamquam sponsus prodiit in publicum | Gigas velox gigas fortis gigas victor nostrae mortis accinctus potentia | Ad currendam venit viam complens in se prophetiam et legis mysteria | Jesu noster salutaris medicina singularis nostra pax et gloria | Quia servis redimendis tam dignanter condescendis te collaudant omnia | Alleluia
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
CH-E 121
Notes: 
Prosa in Adventu. Repertorium hymnologicum, 17532.