Genre:
Full text:
Alleluia Si diligeretis me o amici mei gaderetis utique quia ad patrem vado
Feast:
Fulltext source:
F-Pn Ms Latin 780
Full text | |
---|---|
h00410SCR |
Locutus est dominus Jesus discipulis suis amen dico vobis qui crediderit in me opera quae ego facio et ipse faciet et majora horum faciet quia ego ad patrem vado alleluia |
002793A |
Exivi a patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad patrem alleluia alleluia |
003179A |
Illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia rogabo patrem de vobis alleluia |
003472A |
Jam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi hujus et in me non habet quicquam sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio alleluia |
003937A |
Non turbetur cor vestrum alleluia ego vado ad patrem alleluia |
004237A |
Pater manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi nunc autem pro eis rogo non pro mundo quia ad te vado alleluia |
004661A |
Rogabo de vobis patrem ipse enim pater amat vos quia vos me amatis alleluia |
004879A |
Si cognovissetis me et patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscetis eum et vidistis eum alleluia alleluia alleluia |
005306A |
Vado ad eum qui misit me sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum alleluia |
005342A |
Venit enim princeps mundi hujus et in me non habet quidquam sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio alleluia |