Ascendit deus in jubilo | Et dominus in voce tubae super caelos caelorum ad orientem | Captivam duxit formam nostram dedit hominibus felix donum | Ovem quae perierat ulnis suis eam vexit | Ad gregem...
Offerte domino holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum vota atque donaria et commedite ex eis in conpectu domini ut benedicat vobis dominus deus vester alleluia
Laetamini caeli quoniam misertus est dominus populo suo gaudete fundamenta terrae et exsultate montes et colles et omnia ligna silvae quia redemit nos deus alleluia
Alleluia magnificavit dominus deus noster omnipotens gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei quoniam venerunt nuptiae agni et uxor ejus praeparavit se beati qui ad coenam agni nuptiarum vocati...
Alleluia memores estote diei hujus dicit dominus ut sit vobis in memoria coram oculis vestris quia ecce angelus meus praecedet vos ad demonstrandam viam per diem in columnam nubis et per totam noctem...