Confitemini domino filii Israel quia non est alius deus praeter eum ipse liberavit nos propter misericordiam suam aspicite quae fecit nobiscum et enarremus omnia mirabilia ejus alleluia
Domine non est alius deus praeter te et quia tibi de omnibus cura est eo quod omnium dominus es parce populo tuo qui das peccantibus largitatem ut convertatur malitia in bonitatem alleluia
Deus qui das locum penitentiae tu dona veniam peccatis nostris quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra judicium tuum non est enim alius deus praeter te cui cura est de omnibus
Sanctus autem Cucuphas ad praesidem dixit ego deum alium nescio praeter dominum qui est verus deus quem corde credo ore confiteor et omni studio praedico
Congregati sunt deus ad devorandum me seductores mei scripta tenentes mala quae gessi ergo vociferantur dicentes deus dereliquit eum persequimini et comprehendite eum quia non est qui liberet eum...
Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua contere fortitudinem illorum domine et disperge illos ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu deus noster
Qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum dicentes deus dereliquit eum persequimini et comprehendite eum quia non est qui liberet eum deus meus ne elonges a me deus meus in adjutorium...