Alleluia cantate domino canticum novum laus ejus in ecclesia sanctorum | Laetetur Israel in eo qui fecit eum et filii Sion exsultent in rege suo | Laudent nomen ejus in choro in tympano et psalterio...
Plaudite laudes nunc uterque sexus date harmonia voces | Cunctos sonos necnon et pulchros ferte chorea | Sanctae sub honore Mariae caelestis Dei genitricis | Quae sine ullo exemplo fertur genuisse...
Stetit angelus super aram dei habens turabulum aureum et date sunt ei supplicationes multe ut darent de orationibus sanctorum ad altare coram domino quod est ante thronum et ascendit fumus...
Vidi agnum stantem super montem Sion et cum eo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis et in manibus eorum citharas cantantes et dicentes
Super montem altissimum ascende tu qui evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Jerusalem exalta et noli timere dic civitatibus Juda alleluia alleluia alleluia