Alleluia locutus est dominus ad Moysen dicens loquere filiis Israel dicens ad eos munera mea et fructus meos in odorem suavitatis offere mihi in diem sollemnem
Intellectus Ethan Ezrahitae | Misericordias domini in aeternum cantabo in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo | Quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in...
Locutus est Moyses filiis Israel dicens in die octavo venturo summite vobis ramos palmarum et exultate in conspectu domini et secundum legem quam vobis praecepit
Locutus est dominus ad principem dicens suscitabo thronum sicut promissi tibi et non auferetur de stirpe tua qui maneat princeps in Israel tunc autem rex dedit holocausta coram deo alleluia alleluia...
Locutus est dominus ad Moysen dicens dabo populo meo talem habere mentem ut timeant me et custodiant praecepta mea ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum vade et dic eis revertimini in...
Alleluia locutus est dominus ad Josue dicens hodie incipiam te exaltare coram omni Israel et sacerdotes portantes archam foederis dei universae terrae quia sicut fui cum Moisen ita ero tecum...