Zachaee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere at ille festinans descendit et suscepit illum gaudens in domum suam hodie huic domui salus a deo facta est alleluia
Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola...
Laetentur omnes populi quanta festivitatis gloria quia hodie sanctus sidus ad Christi cunabula magos perduxit hodie in Jordanis alveo a Joanne baptizatus est atque vocatus ad nuptias aqua vino...
O crux viride lignum quia super te pependit redemptor Israel o quam dulce lignum quam dulces clavos quam dulcia ferens pondera o quam pretiosum lignum quam pretiosa gemma quae Christum meruit portare...
Audivi vocem in caelo tamquam vocem tonitrui magni alleluia regnabit deus noster in aeternum alleluia quia facta est salus et virtus et potestas Christi ejus alleluia alleluia
In nomine domini dei nostri ambulavimus nos et omnes populi quoniam in Sion facta est lex et verbum domini de Jerusalem regnabit dominus in aeternum alleluia
Salus omnium populorum per crucem Christi facta est laetentur gentes plaudant manibus credentes quia rex noster per crucem suam saeculum triumphavit qui infernum vicit alleluia