In finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum | Dominus de caelo prospexit...
Ipsi David Benedic anima mea domino domine deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti | Amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem | Qui tegis aquis...
Dixi ascendam in palmam et apprehendam fructum ejus et fructus ejus dulcis gutturi meo et erunt ubera tua sicut botri vineae guttur tuum super vinum optimum atque dignum dilecto meo ad potandum...
Non pro his rogo tantum sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me sicut tu pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti alleluia
Audiebam sonum alarum sicut sonum aquarum multarum quasi sonum sublimis dei nam cum fieret vox super firmamentum quod imminebat capiti eorum stabant et submittebant alas suas
Candidi facti sunt Nazaraei ejus alleluia splendorem deo dederunt alleluia et sicut lac coagulati sunt alleluia alleluia in perpetuum vivent et apud dominum est merces eorum