Genre: 
Full text: 
Quaeso domine deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua | Fiant aures tuae auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quae ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis | Et confiteor pro peccatis filiorum in quibus peccaverunt tibi et ego domus patris mei | Peccavimus vanitatem seducti sumus et non custodivimus mandatum et cerimonias atque judicia quae praecepisti Moysi servo tuo | Memento verbi quod mandasti Moysi famulo tuo dicens | Cum transgressi fueritis ergo dispergam vos in populis | et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea | Etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quae elegi ut habitare nomen meum ibi | Et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida | Obsecro domine sit auris tua attendens ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum | Et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc