In die quando venerit ad judicium in majestate judicare saeculum astabunt ante illum omnia agmina virtutum caelestium sanctorum chori patriarcharum ac prophetarum gloriosus apostolorum numerus...
Sanctis ab altissimo dicebitur venite benedicti patris mei percipite regnum quod praeparatum est vobis a constitutione mundi quia in carcere venistis ad me et permansistis mecum in tribulationibus...
Alleluia Cum sederit filius hominis in sede majestatis suae tunc dicit illis qui a dextris ejus erunt venite benedicti patris mei percipite regnum cum gaudio magno