Alleluia fons de domo domini egredietur et inrigabit omnem orbem terrarum et per omnes rivos Jude ibunt aque montes et colles fluent lacte alleluia alleluia
Alleluia fons de domo domini egredietur et irrigavit orbem terrarum et per omnes ribos Juda ibunt aquae montes et colles fluent lacte alleluia alleluia
Ecce dominus de Sion veniet et de Jerusalem dabit vocem suam et commovebuntur ante illum caeli et terra et in illa die stillabunt montes dulcedinem et omnes colles fluent lacte et fons de domo domini...
Jerusalem confortetur cor tuum dicit dominus quia te elegi matrem filio sum Israel alleluia montes tui manabunt lacte et cholles producent in pulchritudinem rosas et lilia alleluia et dabitur tibi et...
Montes et colles cantabunt coram deo laudem et omnia ligna silvarum plaudent manibus quoniam veniet dominus dominator in regnum aeternum alleluia alleluia
Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes alleluia alleluia respondens unus cui nomen Cleophas dixit ei tu solus peregrinus es in Jerusalem et non cognovisti quae...