Sicut turris David aedificata es et reprensio non est in te quam speciosa et decora facta es in ornamento tuo et odor unguentorum tuorum sicut odor Libani super omnia aromata alleluia
Prudens et vigilans virgo qualis es cum sponso illo qui te elegit de mundo quam pulchra quam mirabilis quanta luce spectabilis inter Sion juvenculas et Jerusalem filias thalamo gaudes regio conjuncta...
Quam pulchra es dilecta mea et quam decora carissima mea in deliciis statura tua assimilata et palmae et ubera tua botris et odores tui sicut malorum granatorum guitur tuum sicut vinum optimum...
Quam pulchri sunt gressus tui filia principis collum tuum sicut turris eburnea oculi tui divini et comae capitis tui sicut purpura regis quam pulchra es et quam decora carissima alleluia
Quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis statura tua assimilata est palmae et ubera tua botris caput tuum ut Carmelus collum tuum sicut turris eburnea veni dilecte mi ingrediamur in agrum...