Genre: 
Full text: 
Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae | Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis | Propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii | Fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri eorum interficiantur morte | Juvenes eorum confodiantur gladio in praelio audiatur clamor de domibus eorum | Adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis | Tu autem domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem | Ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur | Fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30851 97v
Notes: 
This is a canticle used as a verse for the antiphon that precedes it. We follow Randel, Index, in cataloguing it as an antiphon verse (ANTV) because several manuscripts label it as VR or have it directly after the antiphon including no further genre label