Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita...
Cum esset Petrus in cruce venit turba multa maledicebant Caesarem et fecerunt planctum magnum ante crucem Petrus exhortabat eos de cruce dicens nolite flere sed gaudete mecum quia vado vobis parare...
Tempus est ut revertar ad eum qui misit me dicit dominus nolite contristari nec turbetur cor vestrum rogo pro vobis patrem ut ipse vos custodiat alleluia alleluia
Noli me tangere dixit dominus Jesus Mariae non dum enim ascendi ad patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad patrem meum et patrem vestrum deum in eum et deum vestrum venit Maria...