Ingrediente Christi confessore palatium facto crucis signo per os puellae daemon clamavit dicens tu Zeno venisti ad expellendum me et propter tuam sanctitatem stare non possum alleluia
Ingrediente Christi sacerdote palatium et facto crucis signo mox coepit daemon clamare dicens tu Zeno expellis me et ego propter tuam sanctitatem stare non possum alleluia alleluia alleluia
Sexta passus feria die Christus tertia resurrexit | Surgens cum victoria collocat in gloria quos dilexit | Per fideli populo crucis in patibulo immolatur | Clauditur in tumulo tandem in diluculo...
Veniens vir splendidissimus ad Constantinum regem nocte suscitavit eum dicens aspice in caelum et vide signum crucis domini per quod accipies virtutem et fortitudinem viso autem signo rex fecit...
Surrexit de tumulo fulgens plus quam stella frangit in diluculo hostis dira bella vitam reddit saeculo caeli praebens mella Adam primo poculo mortis dedit fella Christus crucis baculo fossus sub...
Christi martyr Adalbertus cum sub triumpho passionis emisisset spiritum mox vincula quibus erat junctus soluta sunt et manus expandit in modum crucis alleluia alleluia
Pange lingua gloriosi proelium certaminis et super crucis tropheum dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi...
Dulce carmen lingua promat dulce mellos personet laudes cum sono canore et tropheum concinnat mundi qualiter redemptor crucis lignum prodiit | Barbarorum dum formidant Constantinus impetus fulgida...