Genre: 
Full text: 
Adsunt punicea floscula virginum caelesti placido rore virentia quarum vasa poli stigmate siderum saecli flammigero igne probata sunt | haec primis olei imbribus illita Ignescunt facibus cordis in aethera noctis peradiam hostis et impetum vincentes fidei lumine optimo | En, Iusta pariter atque Rufina est quae clarent meritis moribus inclitis discreto siquidem nomine virgines uno sed studii munere martyres | Thesaurum Domini legibus inclitum vasis fictilibus corporis unice gestantes pretio vascula distrahunt quo quaestu satient viscera pauperum | Sed his subsidiis callidus artifex frangit testacea vascula invidens, ne testa hominum scanderet aethera et pulbis fioret gloria caelica | Hinc robusta fides fragmine fictili gliscens martyrium corporis excipit praestans femineo praemia sexui quo celsa valeat sidera illabi | Ob, hoc vita salus et via veritas te summis precibus Christe resposcimus harum suffragio nos tibi consecres quarum tu fidei voce placatus es | Mentis nos facito lampade virgines fluxu corporeo effice liberos ut votis rigidis cerda calentia gestantes habeant regna perennia | Te nostra iubilet gloria perpetim qui scius Dominus trinus et unus es lugi imperio saecula continens et cuncta dominans ommnibus imperans
Fulltext source: 
E-Mn (Madrid) Mss/10001 (olim E-Tc 35.1) Liber hymnorum pp. LXXII-LXXIII
Notes: 
Date: Century IX/X E-Mn (Madrid); century XII-XIII (Mundó, 1965)