Genre: 
Full text: 
Et annuntia populo meo scelera eorum et domui Jacob peccata eorum | Me enim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt | Quasi gens quae justitiam fecerit et quae judicium dei sui non dereliquerit | Rogant me judicia justitiae appropinquare deo volunt | Quare jejunavimus et non aspexisti humiliavimus animas nostras et nescisti | Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas et omnes debitores vestros repetitis | Ecce ad lites et ad contentiones jejunatis et percutitis pugno impie | Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem ut audiatur in excelso clamor vester | Numquid tale est jejunium quod elegi per diem affligere hominem animam suam | Numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere | Numquid istud vocabis jejunium et diem acceptabilem domino | Nonne hoc est magis jejunium quod elegi | Dissolve colligationes impietatis solve fasciculos deprimentes | Dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus dirumpe | Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam | Quam videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris | Tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur | Et anteibit faciem tuam justitiam et gloria domini colliget te | Tunc invocabis et dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30851 92v
Notes: 
This is a canticle used as a verse for the antiphon that precedes it. We follow Randel, Index, in cataloguing it as an antiphon verse (ANTV) because several manuscripts label it as VR or have it directly after the antiphon including no further genre label