Genre: 
Full text: 
Liga testimonium et signa legem in discipulis meis et exspectabo dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob et praestolabor eum | Ecce ego et pueri quos mihi dedit dominus in signum et in portentum Israelis a domino exercituum qui habitat in monte Sion | Et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis | Numquid non populus a deo suo requirit pro vivis a mortuis et ad legem magis et ad testimonium | Quod si non dixerint juxta verbum hoc non erit eis matutina lux | Et transivit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et deo suo | Et suspiciet sursum et ad terram intuebitur | Et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua | Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim et in novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galileae | Gentium populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis | Multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia | Jugum enim oneris ejus et virgam humeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian | Quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis | Parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus ejus super humerum ejus | Et vocabitur nomen ejus admirabilis consiliarius | Deus fortis pater futuri saeculi princeps pacis | Multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis | Super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum | Zelus domini exercituum faciet hoc
Fulltext source: 
E-Mn MSS/10001 77v
Notes: 
This is a canticle used as a verse for the antiphon that precedes it. We follow Randel, Index, in cataloguing it as an antiphon verse (ANTV) because several manuscripts label it as VR or have it directly after the antiphon including no further genre label