Domine non est alius deus praeter te et quia tibi de omnibus cura est eo quod omnium dominus es parce populo tuo qui das peccantibus largitatem ut convertatur malitia in bonitatem alleluia
Exaudi domine deprecationem servorum tuorum et miserere populo tuo ut sciant omnes gentes quia tu es deus saeculorum miserere civitatis sanctificationis tuae domine deus noster alleluia
Loquente Jesu ad turbas ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens domine filia mea modo defuncta est sed veni impone ei manum et vivet alleluia
Alleluia Confitebor tibi domine in toto corde meo in consilio justorum et congregatione | Magna opera domini exquisita in omnes voluntates ejus | Confessio et magnificentia opus ejus et justitia ejus...
Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum | Montes...
Alleluia Credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis | Ego dixi in excessu meo omnis homo mendax | Quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi | Calicem salutaris...