Genre: 
Full text: 
Quia induit me vestimentum salutis et indumentum justitiae circumdedit me | Quasi sponsam decoratum monilibus suis | Sicut enim terra profert germen suum et sicut ortus semen suum germinat sic dominus deus germinabit justitia et laudem quoram universis gentibus | Propter Sion non tacebo et propter Jerusalem non qui escam | Donec egrediatur ut splendor justus ejus et salvator ejus ut lampas accendatur | Et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges terrae inclytum tuum | Et vocabitur tibi nomen novum quos os domini nominabit | Et erit corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu domini tui | Non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur amplius desolata | Set vocaberis voluntas mea in ea et terra tua in habitabitur | Quia complacuit domino in te et terra tua in habitabitur | Habitabit enim jubentis cum virgine et habitabunt in te filii tui | Et gaudebit sponsus super sponsam suam et gaudebit super te dominus deus tuus | Super muros tuos Jerusalem constitui custodes tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt | Qui reminiscimini dominum ne taceatis et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30844 106
Notes: 
This is a canticle used as a verse for the antiphon that precedes it. We follow Randel, Index, in cataloguing it as an antiphon verse (ANTV) because several manuscripts label it as VR or have it directly after the antiphon including no further genre label