Genre: 
Full text: 
Et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro his omnibus adducet te deus in judicio | Aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua | Adulescentia enim et voluptas vane sunt memento creatoris tui in diebus juventutis tuae | Ante quam veniat tempus afflictionis et appropinquent anni de quibus dicas non mihi placent | Antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam | Quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes in minuto numero | Et tenebrescent videntes per foramina et claudent hostia in platea in humilitate vocis molentis | Et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis | Excelsa quoque timebunt et formidabunt in via | Florebit amigdalum impinguabitur lucusta et dissipabitur capparis | Quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circuibunt in platea plangentes | Antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam | Et revertatur pulvis ad terram suam unde erat et spiritus redeat ad deum qui dedit illum
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30851 110
Notes: 
This is a canticle used as a verse for the antiphon that precedes it. We follow Randel, Index, in cataloguing it as an antiphon verse (ANTV) because several manuscripts label it as VR or have it directly after the antiphon including no further genre label